Nam per astutiam Antipatri, iterum facti sunt suspecti Alexander et Aristobulus patri. Ob hoc scripsit Herodes Augusto, in multis accusans filios. Misit autem Augustus Saturnium, et Peanum legatos cum rescripto, ut coram his duobus coacto consilio procerum filios judicaret, et de eis, si convincere eos posset, faceret quod vellet. Auditis autem hinc et inde partibus, legatos illos damnandos pronuntiaverunt, non tamen morte. Tunc apud Sebasten pater conjecit eos in vincula. Complices vero eorum apposuit torquere pater, ut confessione eorum certioraretur si in animam suam aliquid machinarentur filii. Confessus est autem quidam multa sibi ab Alexandro promissa, si patri venenum propinaret. Confessus est etiam tonsor de promissis sibi muneribus, si dum pararet patri barbam, eum jugularet. Addiditque dixisse Alexandrum non esse spem ponendam in senem, qui canos tingebat, ut videretur adolescens. His motus Herodes, missis spiculatoribus, jussit filios occidi, et asportari in Alexandriam, ibique sepeliri cum Alexandro avo suo materno.